- AGER
- AGERdictus, in quam terram quid agebant, et unde quid agebant, fructûs causâ, Donat. De eo cavit lege Solon, ne Athenienses sui, quantum agri vellent, tantum compararent, Μὴ κτᾶςθαι γην̑ ὁπόσην ἄν βούλεταί τις, Agrum, quantum volucrint, ne possidento: Cuius meminit Aristoteles Politic. l. 2. c. 8. causamque illius aperit, nempe bonorum aequalitatem habere vim aliquam ad civilem societatem. Sed male est, quod modum agri, de quo legem rulerat Solon, plane ignoramus. Apud Romanos veteres LexStolonis vetabat, plus D. iugera habere. M. Varro de R. R. l. 1. c. 2. Nam Cai. Licinium Stolonem et Cn. Tremelium Scrofam video venire: unum, cuius Maiores de mode agri legem tulerunt. Nam Stolonis illa lex, quae vetat plus D. iugera habere Civem Romanum. Vide Samuelem Petitum Comment. in LL. Attic. 5. titul. 2. Postmodum vero multum mutavit, agrorumque dividendorum causâ gravissimae seditiones ortae sunt. Vide infra, ubi de Agrariis Legibus alibique. Quemadmodum et de ritu Agros lustrandi, in voce Ambarvalia. De Agrorum limitibus ac terminis fuse agit Salmas. ad Solin. Apud Hebraeos primitiae omnium fructuum Agri Deo sacri erant, Numer. c. 18. v. 13. licet distincte tantum frumenti, olei, vini et tonsurae ovium mentio fiat, Deuteronom. c. 18. v. 4. Unde religiosiores ipsa etiam olera et hortorum herbas in eum censum vocabant, Matth. c. 23. v. 23. Praecipua autem oblatio erat primitiarum Areae, quos simul ac maturuissent fruges, ad Templum deferre mos erat, quae proprie Primitiae appellabantur, Imo et fructuum omnium, quibus primitias offerebant, etiam solvebant Decimam, Deuteron. c. 14. v. 22. Vide infra, ubi de Decimis ac Primitirs. Apud Romanos, in familiâ rusticanâ, fuit quoque Agris colendis praefectus, Laur. Pignorius Comm. de servis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.